Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
facile est enim verbum
aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam
animorum incendiis inridere. Itaque se purgans iocatur
Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae,
hocine an illo verbo usus sit1, hucine an illuc manum
porrexerit2. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut
Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus? cum
vero inclinata ululantique voce more Asiatico
canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet
auferri?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.